Thomas Aquinas lectio 1 · prop bardenhewer 1 · parma page 717-719 · leaf n730-n732
Sicut Philosophus dicit in decimo Ethicorum, ultima felicitas hominis consistit in optima hominis operatione quae est supremae potentiae, idest intellectus, respectu optimi intelligibilis. Quia vero effectus per causam cognoscitur, manifestum est quod causa secundum sui naturam est magis intelligibilis quam effectus: etsi aliquando quo ad nos effectus sint notiores causis, propter hoc quod ex particularibus sub sensu cadentibus universalium et intelligibilium causarum cognitionem accepimus. Oportet igitur, quod, simpliciter loquendo, primae rerum causae sint secundum se maxima et optima intelligibilia, eo quod sunt maxima entia et maxima vera, cum sint aliis essentiae et veritatis causa, ut patet per Philosophum in secundo Metaphysicorum; quamvis hujus primae causae sint minus et posterius notae quoad nos. Habet enim se ad ea intellectus noster sicut oculus noctuae ad lucem solis, quam propter excedentem claritatem perfecte percipere non potest. Oportet igitur quod ultima felicitas hominis quae in hac vita haberi potest, consistat in consideratione primarum causarum; quia illud modicum quod de eis sciri potest, est magis amabile et nobilius omnibus his quae de rebus inferioribus cognosci possunt, ut patet per Philosophum in primo de Partibus animalium. Et quia haec cognitio in nobis perficitur post hanc vitam, homo perfecte beatus constituitur, secundum illud Evangelii: «Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum vivum.» Et inde est, quod philosophorum intentio ad hoc principaliter erat, ut per omnia quae in rebus considerabant ad cognitionem primarum causarum pervenirent. Unde scientiam de primis causis ultimo ordinabant, cujus considerationi ultimum tempus suae vitae deputarent. Primo quidem incipientes a logica, quae modum scientiarum tradit. Secundo procedentes ad mathematicas: cujus etiam pueri possunt esse capaces. Tertio ad naturalem philosophiam, quae propter experientiam tempore indiget. Quarto ad moralem philosophiam: cujus juvenis esse conveniens auditor non potest. Ultimo autem scientiae divinae insistebant, quae considerat primas entium causas. Inveniuntur igitur quaedam de primis principiis conscripta per diversas propositiones distincta, quasi per modum sigillatim considerantium aliquas veritates. Et in graeco quidem invenitur, scilicet traditus liber Proculi Platonici, continens ducentas et novem propositiones, qui intitulatur Elevatio theologica. In arabico vero invenitur hic liber, qui apud latinos de Causis dicitur, quem constat de arabico esse translatum, et in graeco penitus non haberi. Unde videtur ab aliquo philosophorum arabum ex praedicto libro Proculi excerptus; praesertim quia omnia quae in hoc libro continentur, multo plenius et diffusius continentur in illo. Intentio igitur hujus libri, quod de causis dicitur, est determinare de primis causis rerum: et quia nomen causae ordinem quemdam importat, et in causis ordo ad invicem invenitur, praemittit quasi quoddam principium totius sequentis operis quamdam propositionem, ad ordinem earum pertinentem, quae talis est. Omnis causa primaria plus est influens super suum causatum quam causa secunda universalis. Ad cujus manifestationem unum corollarium inducit, per quod manifestatur primum sicut per quoddam signum. Unde subdit: Cum ergo removet causa universalis virtutem suam a re, causa universalis prima non aufert virtutem suam ab ea: et ad hujus probationem inducit secundum: dicens quod est quia universalis causa prima agit in causatum causae secundae, antequam agat in ipsum causa universalis secunda. Et ex hoc concludit quod secundo positum est; et convenienter. Necessarium est enim, id quod prius advenit, ultimo abscedere. Videmus enim quae sunt priora in compositione esse ultima in resolutione. Sic igitur intentio hujus propositionis in his tribus consistit. Quorum primum est, quod causa prima plus influit in effectum quam secunda. Secundum est quod impressio causae primae tardius recedit ab effectu. Tertium est, quod prius ei advenit. Quae quidem tria praedicta proponit in duabus propositionibus. Primum in prima propositione sui libri, quae est talis: Omne quod producitur a secundis causis prioribus et universalioribus producitur eminentius, a quibus et secunda producebantur. Alia vero ponit in sequenti propositione, quae talis est: Omnis causa et ante causatum operatur, et post ipsum plurium est subsistentium. His autem tribus praemissis, ad ea manifestanda procedit. Primo quidem per exemplum. Secundo per rationem, ibi, «Et causa prima adjuvat.» Exemplum autem videtur pertinere ad causas formales, in quibus quanto forma est universalior, tanto prior esse videtur. Si igitur accipiamus aliquem hominem, forma quidem specifica ejus attenditur in hoc quod est rationabilis. Forma autem generis ejus attenditur in hoc quod est vivum vel animal. Ulterius autem id quod est omnibus commune est esse. Manifestum est autem in generatione unius particularis hominis, quod in naturali subjecto primo invenitur esse, deinde invenitur vivum, postmodum autem est homo: prius enim ipse est animal quam homo, ut dicitur in secundo de Generatione animalium. Rursus, quia in via corruptionis primo amittit usum rationis et remanet vivum et spiratio; secundo amittit vivum et spirans, et remanet ipsum ens, quia sic corrumpitur in nihilum. Et sic potest intelligi hoc exemplum secundum viam generationis et corruptionis alicujus individui. Et haec est ejus intentio: quod patet ex hoc quod dicit: Cum ergo individuum non est homo, idest secundum actum proprium hominis, est animal, quia adhuc remanet in eo operatio animalis, quae consistit in motu et sensu; et cum non est animal, est esse tamen, quia remanet corpus penitus inanimatum. Verificatur hoc exemplum in ipso rerum ordine: nam priora sunt entia in viventibus et viventia hominibus; quia remoto homine non removetur animal secundum continentiam, sed e converso: quia si non est animal non est homo: et eadem ratio est de animali et esse. Secundo ibi «et causa prima» Probat tria praedicta per rationem. Primum autem, scilicet quod causa prima plus influat quam secunda, sic probat. Eminentius convenit aliquid causae quam causato. Sed operatio qua secunda causa causat effectum, causatur a causa prima. Nam causa prima adjuvat causam secundam faciens eam operari. Ergo hujus operationis secundum quam effectus producitur a causa secunda, magis est causa prima quam causa secunda. Proculus autem expressius hoc sic probat. Causa enim secunda, cum sit effectus causae primae, substantiam suam habet a causa prima. Sed a quo habet aliquid substantiam, ab eo habet potentiam sive virtutem operandi. Ergo causa secunda habet potentiam sive virtutem operandi a causa prima. Sed causa secunda per suam potentiam vel virtutem est causa effectus. Ergo hoc ipsum quod causa secunda sit causa effectus, habet a prima causa: esse ergo causam effectus inest primo primae causae, secundo autem causae secundae. Quod autem est prius in omnibus, est magis, quia perfectiora sunt priora naturaliter. Ergo prima causa est magis causa effectus quam causa secunda. Secundum, scilicet quod impressio causae primae tardius recedit ab effectu, Probat ibi «et quando removetur» Et inducit talem rationem. Quod vehementius inest, magis inhaeret. Sed prima causa vehementius imprimit in effectu quam causa secunda, ut probatum est. Ergo ejus impressio magis inhaeret, ergo tardius recedit. Tertium, scilicet quod prius adveniat, Probat ibi «et non fit igitur» Tali ratione. Causa secunda non agit in causatum suum nisi virtute causae primae. Ergo et causatum non procedit a causa secunda nisi per virtutem causae primae. Sic ergo virtus causae primae dat effectum secundae, ut attingatur a virtute causae secundae. Prima enim attingitur a virtute causae primae. Hoc autem uno modo Proculus sic probat. Causa prima est magis causa quam secunda; ergo est perfectioris virtutis. Sed quanto virtus alicujus causae est perfectior, tanto ad plura se extendit; ergo virtus causae primae ad plura se extendit quam virtus causae secundae. Sed id quod in pluribus est, prius est etiam in adveniendo, et ultimum in recedendo; ergo impressio causae primae primo advenit et ultimo recedit. Est autem considerandum in quibus causis haec propositio habeat virtutem. Et si quidem ad genera causarum quaestio referatur, manifestum est quod habet veritatem in quolibet genere causarum suo modo. Et in causis quidem formalibus, exemplum inductum est. In causis autem materialibus similis ratio invenitur. Nam id quod primo subsistit ut materia, causa est propinquiori modo, ut et ipsa materialiter subsistat; sicut materia prima elementis, quae sunt quodammodo materia mixtorum corporum. Ostenditur idem esse et in efficientibus causis. Manifestum est enim quod quanto aliqua causa efficiens est prior, tanto ejus virtus ad plura se extendit. Inde oportet ut proprius effectus ejus communior sit: causae vero secundae proprius effectus in paucioribus invenitur, unde et particularior est. Ipsa enim causa prima producit vel movet causam secundo agentem, et sic fit ei causa ut agat. Inveniuntur igitur praedicta tria, quae tacta sunt, primordialiter quidem in causis efficientibus, et ex hoc manifestum est quod derivatur ad causas formales: unde et hic ponitur verbum influendi, et Proculus utitur verbo productionis quae exprimit causalitatem causae efficientis. Quod autem ex causis efficientibus derivetur ad causas materiales, non est adeo manifestum, eo quod causae efficientes, quae sunt apud nos, non producunt materiam sed formam. Sed si consideremus causas universales cum quibus procedunt et materialia rerum principia, necesse est quod hic ordo derivetur et ad materiales causas ex causis efficientibus. Quia enim primae causae et supremae causae efficacia seu causalitas ad plura se extendit, necessarium est quod id quod primo subsistit in omnibus sit a prima omnium causa, deinde a causis secundis adduntur dispositiones, quibus materiae appropriantur singulis rebus. Quod etiam utcumque in his, quae apud nos sunt, apparet. Nam omnibus artificialibus materiam primam exhibet natura. Deinde per artes quasdam priores materia disponitur, ut congruat particularibus artificiis. Comparatur enim prima omnium causa ad totam naturam, sicut natura ad artem. Unde id quod primo subsistit in tota natura, est prima omnium causa quae appropriatur singulis rebus officio secundarum causarum. In causis etiam finalibus manifestum est verificari omnia praedicta. Nam propter ultimum finem qui est universalis, alii fines appetuntur, quorum appetitus advenit post appetitum ultimi finis, et ante ipsum cessat: sed et hujus ordinis ratio ad genus causae efficientis reducitur. Nam finis inquantum est causa inquantum movet efficientem ad agendum; et sic prout habet rationem moventis pertinet quodammodo ad causae efficientis genus. Si autem quaeratur in unoquoque causarum genere, utrum praedicta verificentur in omnibus causis quomodolibet ordinatis, manifestum est quod non. Invenimus enim causas ordinari dupliciter. Uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem, intentio primae causae respicit usque ad ultimum effectum per omnes causas medias. Sicut enim ars fabri movet manum, manus martellum, qui ferrum percussum excedit, ad quod fertur intentio artis. Per accidens autem quando intentio causae non procedit nisi ad proximum effectum. Quod autem ab illo effectu efficiatur iterum aliud, est praeter intentionem primi efficientis; sicut cum aliquis accendat candelam, praeter intentionem ejus est quod iterum accensa candela accendat aliam, et illa aliam. Quod autem praeter intentionem est, dicimus esse per accidens. In causis igitur per se ordinatis haec propositio habet veritatem, in quibus causa prima movet omnes causas medias ad effectum. In causis autem ordinatis per accidens, est e converso. Nam effectus qui per se producitur a causa proxima, per accidens producitur a causa prima, praeter intentionem ejus existens. Quod autem est per se, potius est eo quod est per accidens. Et ad hoc significandum dicit, Causa universalis est causa per se.
translation pending
Apparatus
- (1) [p.718, left column foot] Lege hujusmodi.
- (1) [p.718, right column foot] Lege: nam priora sunt entia viventibus.
- (2) [p.718, right column foot] Lege convenit.
Aquinas's lemma is NOT Bardenhewer's text. At this proposition alone the Parma text reads 'supra causatum suum' (Bardenhewer: 'super'), 'non excluditur ipsius actio' (Bardenhewer: 'excusatur'), 'a causa prima quae est super eam' (Bardenhewer: 'supra ipsam'), 'oportet ut sit res esse primo' (Bardenhewer: 'in primis') and 'rationalitatem esse causam hominis' (Bardenhewer: 'rationalitatem causam homini'). These are the divergence between the translation branches, not OCR noise, and the crux page shows them rather than harmonising them. — In the proem Parma prints 'liber Proculi Platonici, continens ducentas et novem propositiones, qui intitulatur Elevatio theologica': the spelling 'Proculi', the count 209 (the Elements has 211) and the title 'Elevatio' for 'Elementatio' are all Parma's printed readings, verified on the plate 2026-09-09 and left exactly as printed. A former owner of this copy has written '2 Elementatio' in pencil at the foot of p.718 and keyed it to 'Elevatio' with a superscript 2; the hand is not the edition and is recorded here so that a later vision pass does not read it as printed text.
verified_against_plate=true (leaves n730-n732 = printed pp.717-719, item sanctithomaeaqu21thom) · translation pending: Phase 3 translated the twenty-one Proclus and Liber de causis units only; this descendant witness ships in Latin, per notes/PHASE-5-REPORT.md.
- Edition
- Parma, Parma, 1852-1873 — Opera omnia (Parma/Vives)
- Digital base
- Saffrey 1954 base text (Corpus Thomisticum); Parma/Vives 19th-c. text is the actual PD ingestion source (Corpus Thomisticum, finding aid only, not embedded [ruling 5])
- OCR status
- none
- Translator
- — pending